Latin Vulgata, Psalms, Chapter 088

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

I Cry Out Day and Night Before You
Psa 88:1  (87:1) canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae (87:2) Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
Psa 88:2  (87:3) intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam
Psa 88:3  (87:4) quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit
Psa 88:4  (87:5) aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio
Psa 88:5  (87:6) inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt
Psa 88:6  (87:7) posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis
Psa 88:7  (87:8) super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma
Psa 88:8  (87:9) longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar
Psa 88:9  (87:10) oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas
Psa 88:10  (87:11) numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma
Psa 88:11  (87:12) numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione
Psa 88:12  (87:13) numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis
Psa 88:13  (87:14) et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
Psa 88:14  (87:15) ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me
Psa 88:15  (87:16) pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus
Psa 88:16  (87:17) in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me
Psa 88:17  (87:18) circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul
Psa 88:18  (87:19) elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria



Articles

1 2 3