Glorious Things of You Are Spoken
Psa 87:1 (86:1) filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis
Psa 87:2 (86:2) diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
Psa 87:3 (86:3) gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
Psa 87:4 (86:4) memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
Psa 87:5 (86:5) numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus
Psa 87:6 (86:6) Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
Psa 87:7 (86:7) sicut laetantium omnium habitatio in te