Latin Vulgata, Psalms, Chapter 081

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Oh, That My People Would Listen to Me
Psa 81:1  (80:1) in finem pro torcularibus Asaph (80:2) exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
Psa 81:2  (80:3) sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara
Psa 81:3  (80:4) bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae
Psa 81:4  (80:5) quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
Psa 81:5  (80:6) testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit
Psa 81:6  (80:7) devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
Psa 81:7  (80:8) in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
Psa 81:8  (80:9) audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
Psa 81:9  (80:10) non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
Psa 81:10  (80:11) ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
Psa 81:11  (80:12) et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi
Psa 81:12  (80:13) et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis
Psa 81:13  (80:14) si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
Psa 81:14  (80:15) pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam
Psa 81:15  (80:16) inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo
Psa 81:16  (80:17) et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos



Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15