How Long, O Lord?
Psa 79:1 (78:1) psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam
Psa 79:2 (78:2) posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
Psa 79:3 (78:3) effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
Psa 79:4 (78:4) facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt
Psa 79:5 (78:5) usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus
Psa 79:6 (78:6) effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt
Psa 79:7 (78:7) quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
Psa 79:8 (78:8) ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis
Psa 79:9 (78:9) adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
Psa 79:10 (78:10) ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
Psa 79:11 (78:11) introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum
Psa 79:12 (78:12) et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine
Psa 79:13 (78:13) nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam