Who Can Stand Before You?
Psa 76:1 (75:1) in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium (75:2) notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
Psa 76:2 (75:3) et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
Psa 76:3 (75:4) ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma
Psa 76:4 (75:5) inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
Psa 76:5 (75:6) turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
Psa 76:6 (75:7) ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos
Psa 76:7 (75:8) tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
Psa 76:8 (75:9) de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
Psa 76:9 (75:10) cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma
Psa 76:10 (75:11) quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi
Psa 76:11 (75:12) vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili
Psa 76:12 (75:13) et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae