God Will Judge with Equity
Psa 75:1 (74:1) in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici (74:2) confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua
Psa 75:2 (74:3) cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
Psa 75:3 (74:4) liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma
Psa 75:4 (74:5) dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
Psa 75:5 (74:6) nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem
Psa 75:6 (74:7) quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
Psa 75:7 (74:8) quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
Psa 75:8 (74:9) quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
Psa 75:9 (74:10) ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
Psa 75:10 (74:11) et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti