God Is My Strength and Portion Forever
Psa 73:1 (72:1) psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
Psa 73:2 (72:2) mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
Psa 73:3 (72:3) quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
Psa 73:4 (72:4) quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
Psa 73:5 (72:5) in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
Psa 73:6 (72:6) ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
Psa 73:7 (72:7) prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
Psa 73:8 (72:8) cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt
Psa 73:9 (72:9) posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
Psa 73:10 (72:10) ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
Psa 73:11 (72:11) et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
Psa 73:12 (72:12) ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
Psa 73:13 (72:13) et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas
Psa 73:14 (72:14) et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
Psa 73:15 (72:15) si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
Psa 73:16 (72:16) et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
Psa 73:17 (72:17) donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
Psa 73:18 (72:18) verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur
Psa 73:19 (72:19) quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam
Psa 73:20 (72:20) velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges
Psa 73:21 (72:21) quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
Psa 73:22 (72:22) et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
Psa 73:23 (72:23) ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
Psa 73:24 (72:24) tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me
Psa 73:25 (72:25) quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram
Psa 73:26 (72:26) defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum
Psa 73:27 (72:27) quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te
Psa 73:28 (72:28) mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion;
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 001
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 002
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 003
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 004
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 005
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 006
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 007
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 008
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 009
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 010
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 011
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 012
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 013
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 014
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 015
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 016
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 017
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 018
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 019
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 020
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 021
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 022
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 023
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 024
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 025
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 026
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 027
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 028
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 029
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 030
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 031
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 032
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 033
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 034
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 035
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 036
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 037
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 038
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 039
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 040
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 041
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 042
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 043
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 044
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 045
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 046
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 047
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 048
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 049
-
Latin Vulgata, Psalms, Chapter 050