Give the King Your Justice
Psa 72:1 (71:1) in Salomonem (71:2) Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis
Psa 72:2 (71:2) iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
Psa 72:3 (71:3) suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
Psa 72:4 (71:4) iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
Psa 72:5 (71:5) et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
Psa 72:6 (71:6) descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
Psa 72:7 (71:7) orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
Psa 72:8 (71:8) et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
Psa 72:9 (71:9) coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
Psa 72:10 (71:10) reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
Psa 72:11 (71:11) et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
Psa 72:12 (71:12) quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
Psa 72:13 (71:13) parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
Psa 72:14 (71:14) ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
Psa 72:15 (71:15) et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
Psa 72:16 (71:16) erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
Psa 72:17 (71:17) sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
Psa 72:18 (71:18) benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
Psa 72:19 (71:19) et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
Psa 72:20 (71:20) defecerunt laudes David filii Iesse