Latin Vulgata, Psalms, Chapter 072

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Give the King Your Justice
Psa 72:1  (71:1) in Salomonem (71:2) Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis
Psa 72:2  (71:2) iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
Psa 72:3  (71:3) suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
Psa 72:4  (71:4) iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
Psa 72:5  (71:5) et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
Psa 72:6  (71:6) descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
Psa 72:7  (71:7) orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
Psa 72:8  (71:8) et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
Psa 72:9  (71:9) coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
Psa 72:10  (71:10) reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
Psa 72:11  (71:11) et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
Psa 72:12  (71:12) quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
Psa 72:13  (71:13) parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
Psa 72:14  (71:14) ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
Psa 72:15  (71:15) et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
Psa 72:16  (71:16) erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
Psa 72:17  (71:17) sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
Psa 72:18  (71:18) benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
Psa 72:19  (71:19) et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
Psa 72:20  (71:20) defecerunt laudes David filii Iesse



Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15