He Will Tread Down Our Foes
Psa 60:1 (59:1) in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina (59:2) cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia (59:3) Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis
Psa 60:2 (59:4) commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est
Psa 60:3 (59:5) ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
Psa 60:4 (59:6) dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui
Psa 60:5 (59:7) salvum fac dextera tua et exaudi me
Psa 60:6 (59:8) Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor
Psa 60:7 (59:9) meus est Galaad et meus est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus
Psa 60:8 (59:10) Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt
Psa 60:9 (59:11) quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
Psa 60:10 (59:12) nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris
Psa 60:11 (59:13) da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
Psa 60:12 (59:14) in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos