The Steadfast Love of God Endures
Psa 52:1 (51:1) in finem intellectus David (51:2) cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech (51:3) quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
Psa 52:2 (51:4) tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum
Psa 52:3 (51:5) dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma
Psa 52:4 (51:6) dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
Psa 52:5 (51:7) propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
Psa 52:6 (51:8) videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
Psa 52:7 (51:9) ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
Psa 52:8 (51:10) ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
Psa 52:9 (51:11) confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum