Latin Vulgata, Psalms, Chapter 050

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

God Himself Is Judge

Psa 50:1 (49:1) psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum

Psa 50:2 (49:2) ex Sion species decoris eius

Psa 50:3 (49:3) Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida

Psa 50:4 (49:4) advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum

Psa 50:5 (49:5) congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia

Psa 50:6 (49:6) et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma

Psa 50:7 (49:7) audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum

Psa 50:8 (49:8) non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper

Psa 50:9 (49:9) non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos

Psa 50:10 (49:10) quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves

Psa 50:11 (49:11) cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est

Psa 50:12 (49:12) si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius

Psa 50:13 (49:13) numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo

Psa 50:14 (49:14) immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua

Psa 50:15 (49:15) et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma

Psa 50:16 (49:16) peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum

Psa 50:17 (49:17) tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum

Psa 50:18 (49:18) si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas

Psa 50:19 (49:19) os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos

Psa 50:20 (49:20) sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum

Psa 50:21 (49:21) haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam

Psa 50:22 (49:22) intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat

Psa 50:23 (49:23) sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei


Articles

1 2 3