Why Are You Cast Down, O My Soul?
Psa 42:1 (41:1) in finem in intellectum filiis Core (41:2) quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus
Psa 42:2 (41:3) sitivit anima mea ad Deum fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei
Psa 42:3 (41:4) fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus
Psa 42:4 (41:5) haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
Psa 42:5 (41:6) quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei
Psa 42:6 (41:7) Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
Psa 42:7 (41:8) abyssus ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
Psa 42:8 (41:9) in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae
Psa 42:9 (41:10) dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus
Psa 42:10 (41:11) dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
Psa 42:11 (41:12) quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc; confitebor illi salutare vultus mei et; Deus meus
Previous
List