He Will Not Forsake His Saints
Psa 37:1 (36:1) ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem
Psa 37:2 (36:2) quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident
Psa 37:3 (36:3) spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
Psa 37:4 (36:4) delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
Psa 37:5 (36:5) revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
Psa 37:6 (36:6) et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem
Psa 37:7 (36:7) subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias
Psa 37:8 (36:8) desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
Psa 37:9 (36:9) quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
Psa 37:10 (36:10) et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies
Psa 37:11 (36:11) mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
Psa 37:12 (36:12) observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
Psa 37:13 (36:13) Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius
Psa 37:14 (36:14) gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde
Psa 37:15 (36:15) gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur
Psa 37:16 (36:16) melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
Psa 37:17 (36:17) quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus
Psa 37:18 (36:18) novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit
Psa 37:19 (36:19) non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
Psa 37:20 (36:20) quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt
Psa 37:21 (36:21) mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet
Psa 37:22 (36:22) quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt
Psa 37:23 (36:23) apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
Psa 37:24 (36:24) cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam
Psa 37:25 (36:25) iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes
Psa 37:26 (36:26) tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
Psa 37:27 (36:27) declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
Psa 37:28 (36:28) quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit
Psa 37:29 (36:29) iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi; super eam
Psa 37:30 (36:30) os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
Psa 37:31 (36:31) lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
Psa 37:32 (36:32) considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
Psa 37:33 (36:33) Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi
Psa 37:34 (36:34) expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis
Psa 37:35 (36:35) vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
Psa 37:36 (36:36) et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius
Psa 37:37 (36:37) custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico
Psa 37:38 (36:38) iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt
Psa 37:39 (36:39) salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis
Psa 37:40 (36:40) et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo
Previous
List