How Precious Is Your Steadfast Love
Psa 36:1 (35:1) in finem servo Domini David (35:2) dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius
Psa 36:2 (35:3) quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
Psa 36:3 (35:4) verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
Psa 36:4 (35:5) iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
Psa 36:5 (35:6) Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
Psa 36:6 (35:7) iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine
Psa 36:7 (35:8) quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
Psa 36:8 (35:9) inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos
Psa 36:9 (35:10) quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
Psa 36:10 (35:11) praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
Psa 36:11 (35:12) non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
Psa 36:12 (35:13) ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare
Previous
List