Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Great Is the Lord

Psa 35:1 (34:1) huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me

Psa 35:2 (34:2) adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi

Psa 35:3 (34:3) effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum

Psa 35:4 (34:4) confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala

Psa 35:5 (34:5) fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos

Psa 35:6 (34:6) fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos

Psa 35:7 (34:7) quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam

Psa 35:8 (34:8) veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso

Psa 35:9 (34:9) anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo

Psa 35:10 (34:10) omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum

Psa 35:11 (34:11) surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me

Psa 35:12 (34:12) retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae

Psa 35:13 (34:13) ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur

Psa 35:14 (34:14) quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar

Psa 35:15 (34:15) et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi

Psa 35:16 (34:16) dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis

Psa 35:17 (34:17) Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam

Psa 35:18 (34:18) confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te

Psa 35:19 (34:19) non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis

Psa 35:20 (34:20) quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes; dolos cogitabant

Psa 35:21 (34:21) et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri

Psa 35:22 (34:22) vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me

Psa 35:23 (34:23) exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam

Psa 35:24 (34:24) iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi

Psa 35:25 (34:25) non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum

Psa 35:26 (34:26) erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me

Psa 35:27 (34:27) exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius

Psa 35:28 (34:28) et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam


List of Articles
번호 분류 제목
150 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 001
149 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 002
148 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 003
147 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 004
146 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 005
145 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 006
144 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 007
143 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 008
142 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 009
141 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 010
140 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 011
139 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 012
138 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 013
137 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 014
136 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 015
135 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 016
134 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 017
133 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 018
132 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 019
131 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 020
130 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 021
129 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 022
128 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 023
127 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 024
126 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 025
125 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 026
124 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 027
123 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 028
122 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 029
121 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 030
120 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 031
119 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 032
118 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 033
117 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 034
» Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 035
115 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 036
114 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 037
113 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 038
112 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 039
111 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 040
110 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 041
109 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 042
108 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 043
107 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 044
106 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 045
105 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 046
104 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 047
103 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 048
102 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 049
101 Psalms Latin Vulgata, Psalms, Chapter 050
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 Next
/ 3

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소