The Steadfast Love of the Lord
Psa 33:1 (32:1) psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
Psa 33:2 (32:2) confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
Psa 33:3 (32:3) cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
Psa 33:4 (32:4) quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
Psa 33:5 (32:5) diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
Psa 33:6 (32:6) verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
Psa 33:7 (32:7) congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
Psa 33:8 (32:8) timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
Psa 33:9 (32:9) quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
Psa 33:10 (32:10) Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum;
Psa 33:11 (32:11) consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem
Psa 33:12 (32:12) beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
Psa 33:13 (32:13) de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
Psa 33:14 (32:14) de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
Psa 33:15 (32:15) qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
Psa 33:16 (32:16) non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
Psa 33:17 (32:17) fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
Psa 33:18 (32:18) ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius
Psa 33:19 (32:19) ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
Psa 33:20 (32:20) anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
Psa 33:21 (32:21) quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
Psa 33:22 (32:22) fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
Previous
List