Blessed Are the Forgiven
Psa 32:1 (31:1) huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
Psa 32:2 (31:2) beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus
Psa 32:3 (31:3) quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
Psa 32:4 (31:4) quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea; dum configitur mihi; spina diapsalma
Psa 32:5 (31:5) delictum meum cognitum tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
Psa 32:6 (31:6) pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
Psa 32:7 (31:7) tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
Psa 32:8 (31:8) intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos
Psa 32:9 (31:9) nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te
Psa 32:10 (31:10) multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit
Psa 32:11 (31:11) laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde
Previous
List