Joy Comes with the Morning
Psa 30:1 (29:1) psalmus cantici in dedicatione domus David (29:2) exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me
Psa 30:2 (29:3) Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
Psa 30:3 (29:4) Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum
Psa 30:4 (29:5) psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
Psa 30:5 (29:6) quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
Psa 30:6 (29:7) ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
Psa 30:7 (29:8) Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
Psa 30:8 (29:9) ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
Psa 30:9 (29:10) quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
Psa 30:10 (29:11) audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus
Psa 30:11 (29:12) convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia
Psa 30:12 (29:13) ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi
Previous
List