The Lord Is My Strength and My Shield
Psa 28:1 (27:1) huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
Psa 28:2 (27:2) exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
Psa 28:3 (27:3) ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
Psa 28:4 (27:4) da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
Psa 28:5 (27:5) quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
Psa 28:6 (27:6) benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
Psa 28:7 (27:7) Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
Psa 28:8 (27:8) Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
Psa 28:9 (27:9) salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum
Previous
List