Latin Vulgata, Psalms, Chapter 025

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Teach Me Your Paths

Psa 25:1 (24:1) psalmus David ad te Domine levavi animam meam

Psa 25:2 (24:2) Deus meus in te confido non erubescam

Psa 25:3 (24:3) neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur

Psa 25:4 (24:4) confundantur omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et; semitas tuas doce me

Psa 25:5 (24:5) dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die

Psa 25:6 (24:6) reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt

Psa 25:7 (24:7) delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu; propter bonitatem tuam Domine

Psa 25:8 (24:8) dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via

Psa 25:9 (24:9) diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas

Psa 25:10 (24:10) universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius

Psa 25:11 (24:11) propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim

Psa 25:12 (24:12) quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit

Psa 25:13 (24:13) anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram

Psa 25:14 (24:14) firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis

Psa 25:15 (24:15) oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos

Psa 25:16 (24:16) respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego

Psa 25:17 (24:17) tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me

Psa 25:18 (24:18) vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea

Psa 25:19 (24:19) respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me

Psa 25:20 (24:20) custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te

Psa 25:21 (24:21) innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te

Psa 25:22 (24:22) libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis


Articles

1 2 3