Why Have You Forsaken Me?
Psa 22:1 (21:1) in finem pro adsumptione matutina psalmus David (21:2) Deus Deus meus respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum
Psa 22:2 (21:3) Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi
Psa 22:3 (21:4) tu autem in sancto habitas Laus Israhel
Psa 22:4 (21:5) in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
Psa 22:5 (21:6) ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
Psa 22:6 (21:7) ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
Psa 22:7 (21:8) omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
Psa 22:8 (21:9) speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
Psa 22:9 (21:10) quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae
Psa 22:10 (21:11) in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
Psa 22:11 (21:12) ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet
Psa 22:12 (21:13) circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
Psa 22:13 (21:14) aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
Psa 22:14 (21:15) sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
Psa 22:15 (21:16) aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me
Psa 22:16 (21:17) quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
Psa 22:17 (21:18) dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
Psa 22:18 (21:19) diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
Psa 22:19 (21:20) tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice
Psa 22:20 (21:21) erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
Psa 22:21 (21:22) salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
Psa 22:22 (21:23) narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te
Psa 22:23 (21:24) qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum
Psa 22:24 (21:25) timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me;
Psa 22:25 (21:26) apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum
Psa 22:26 (21:27) edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
Psa 22:27 (21:28) reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
Psa 22:28 (21:29) quoniam Dei est regnum et ipse; dominabitur gentium
Psa 22:29 (21:30) manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram
Psa 22:30 (21:31) et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
Psa 22:31 (21:32) adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus;
Previous
List