Latin Vulgata, Psalms, Chapter 020

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Trust in the Name of the Lord Our God

Psa 20:1 (19:1) in finem psalmus David (19:2) exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob

Psa 20:2 (19:3) mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te

Psa 20:3 (19:4) memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma

Psa 20:4 (19:5) tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet

Psa 20:5 (19:6) laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur

Psa 20:6 (19:7) impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius

Psa 20:7 (19:8) hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus

Psa 20:8 (19:9) ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus

Psa 20:9 (19:10) Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te


Articles

1 2 3