Latin Vulgata, Psalms, Chapter 018

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Lord Is My Rock and My Fortress

Psa 18:1 (17:1) in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit (17:2) diligam te Domine fortitudo mea

Psa 18:2 (17:3) Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus

Psa 18:3 (17:4) laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

Psa 18:4 (17:5) circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me

Psa 18:5 (17:6) dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis

Psa 18:6 (17:7) cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius

Psa 18:7 (17:8) et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis

Psa 18:8 (17:9) ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo

Psa 18:9 (17:10) inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

Psa 18:10 (17:11) et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum

Psa 18:11 (17:12) et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris

Psa 18:12 (17:13) prae fulgore in conspectu eius nubes eius; transierunt grando et carbones ignis

Psa 18:13 (17:14) et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis;

Psa 18:14 (17:15) et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos

Psa 18:15 (17:16) et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae

Psa 18:16 (17:17) misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis

Psa 18:17 (17:18) eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me

Psa 18:18 (17:19) praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus

Psa 18:19 (17:20) et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me

Psa 18:20 (17:21) et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi

Psa 18:21 (17:22) quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo

Psa 18:22 (17:23) quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me

Psa 18:23 (17:24) et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea

Psa 18:24 (17:25) et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius

Psa 18:25 (17:26) cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris

Psa 18:26 (17:27) et cum electo electus eris et cum perverso perverteris

Psa 18:27 (17:28) quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis

Psa 18:28 (17:29) quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas

Psa 18:29 (17:30) quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum

Psa 18:30 (17:31) Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum

Psa 18:31 (17:32) quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum

Psa 18:32 (17:33) Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam

Psa 18:33 (17:34) qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me

Psa 18:34 (17:35) qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea

Psa 18:35 (17:36) et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit

Psa 18:36 (17:37) dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea

Psa 18:37 (17:38) persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant

Psa 18:38 (17:39) confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos

Psa 18:39 (17:40) et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me

Psa 18:40 (17:41) et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti

Psa 18:41 (17:42) clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos

Psa 18:42 (17:43) et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos

Psa 18:43 (17:44) eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium

Psa 18:44 (17:45) populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi

Psa 18:45 (17:46) filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis

Psa 18:46 (17:47) vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae

Psa 18:47 (17:48) Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis

Psa 18:48 (17:49) et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me

Psa 18:49 (17:50) propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo

Psa 18:50 (17:51) magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum


Articles

1 2 3