The Lord Is in His Holy Temple
Psa 11:1 (10:1) in finem psalmus David (10:2) in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
Psa 11:2 (10:3) quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
Psa 11:3 (10:4) quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem; quid fecit
Psa 11:4 (10:5) Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
Psa 11:5 (10:6) Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
Psa 11:6 (10:7) pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
Psa 11:7 (10:8) quoniam iustus Dominus et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius