Latin Vulgata, Psalms, Chapter 010

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Why Do You Hide Yourself?

Psa 10:1 (9:22) ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione

Psa 10:2 (9:23) dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant

Psa 10:3 (9:24) quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur

Psa 10:4 (9:25) exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret

Psa 10:5 (9:26) non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur

Psa 10:6 (9:27) dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo

Psa 10:7 (9:28) cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor

Psa 10:8 (9:29) sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem

Psa 10:9 (9:30) oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum

Psa 10:10 (9:31) in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum

Psa 10:11 (9:32) dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem

Psa 10:12 (9:33) exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum

Psa 10:13 (9:34) propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret

Psa 10:14 (9:35) vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor

Psa 10:15 (9:36) contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur

Psa 10:16 (9:37) Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi; peribitis gentes de terra illius

Psa 10:17 (9:38) desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua

Psa 10:18 (9:39) iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram


Articles

1 2 3