How Majestic Is Your Name
Psa 8:1 in finem pro torcularibus psalmus David (8:2) Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
Psa 8:2 (8:3) ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
Psa 8:3 (8:4) quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
Psa 8:4 (8:5) quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
Psa 8:5 (8:6) minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
Psa 8:6 (8:7) et constituisti eum super opera manuum tuarum
Psa 8:7 (8:8) omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
Psa 8:8 (8:9) volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
Psa 8:9 (8:10) Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
Previous
List