Save Me, O My God
Psa 3:1 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui (3:2) Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me
Psa 3:2 (3:3) multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius; diapsalma
Psa 3:3 (3:4) tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum
Psa 3:4 (3:5) voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma
Psa 3:5 (3:6) ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me
Psa 3:6 (3:7) non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus
Psa 3:7 (3:8) quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti
Psa 3:8 (3:9) Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
Previous
List