The Reign of the Lord's Anointed
Psa 2:1 psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
Psa 2:2 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
Psa 2:3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
Psa 2:4 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
Psa 2:5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
Psa 2:6 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius
Psa 2:7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
Psa 2:8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
Psa 2:9 reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
Psa 2:10 et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
Psa 2:11 servite Domino in timore et exultate ei in tremore
Psa 2:12 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta (2:13) cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo
Previous
List