Latin Vulgata, Psalms, Chapter 001

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Way of the Righteous and the Wicked

Psa 1:1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit

Psa 1:2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte

Psa 1:3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur

Psa 1:4 non sic impii non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae;

Psa 1:5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum

Psa 1:6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit


Articles

1 2 3