Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

2Ma 15:1 Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae cogitavit die sabbati cum omni impetu committere

2Ma 15:2 Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit

2Ma 15:3 at ille infelix interrogavit si est potens in saeculo qui imperavit agi diem sabbatorum

2Ma 15:4 et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in caelo potens qui iussit agi septimam diem

2Ma 15:5 at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret

2Ma 15:6 et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda

2Ma 15:7 Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino adfuturum

2Ma 15:8 et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam

2Ma 15:9 et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum quae fecerant prius promptiores eos constituit

2Ma 15:10 et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem

2Ma 15:11 singulos autem illorum armavit non clypei et hastae munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos laetificavit

2Ma 15:12 erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum

2Ma 15:13 post haec apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum

2Ma 15:14 respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israhel hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei

2Ma 15:15 extendisse autem Hieremiam dexteram et dedisse Iudae gladium aureum dicentem

2Ma 15:16 accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israhel

2Ma 15:17 exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur

2Ma 15:18 erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi

2Ma 15:19 sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant

2Ma 15:20 et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiae equitesque oportuno in loco conpositi

2Ma 15:21 considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam

2Ma 15:22 dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudae et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque milia

2Ma 15:23 et nunc Dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui

2Ma 15:24 ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum et hic quidem ita peroravit

2Ma 15:25 Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis admovebant

2Ma 15:26 Iudas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes congressi sunt

2Ma 15:27 manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta milia praesentia Dei magnifice delectati

2Ma 15:28 cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis

2Ma 15:29 facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum benedicebant

2Ma 15:30 praecepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri

2Ma 15:31 quo cum convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant

2Ma 15:32 et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est

2Ma 15:33 linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi

2Ma 15:34 omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit

2Ma 15:35 suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei

2Ma 15:36 itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire

2Ma 15:37 habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die

2Ma 15:38 igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis

2Ma 15:39 et siquidem bene et ut historiae conpetit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi

2Ma 15:40 sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper exactus sit sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus


  1. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 01

    CategoryTobit
    Read More
  2. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 02

    CategoryTobit
    Read More
  3. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 03

    CategoryTobit
    Read More
  4. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 04

    CategoryTobit
    Read More
  5. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 05

    CategoryTobit
    Read More
  6. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 06

    CategoryTobit
    Read More
  7. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 07

    CategoryTobit
    Read More
  8. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 08

    CategoryTobit
    Read More
  9. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 09

    CategoryTobit
    Read More
  10. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 10

    CategoryTobit
    Read More
  11. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 11

    CategoryTobit
    Read More
  12. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 12

    CategoryTobit
    Read More
  13. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 13

    CategoryTobit
    Read More
  14. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 14

    CategoryTobit
    Read More
  15. Latin Vulgata, Judith, Chapter 01

    CategoryJudith
    Read More
  16. Latin Vulgata, Judith, Chapter 02

    CategoryJudith
    Read More
  17. Latin Vulgata, Judith, Chapter 03

    CategoryJudith
    Read More
  18. Latin Vulgata, Judith, Chapter 04

    CategoryJudith
    Read More
  19. Latin Vulgata, Judith, Chapter 05

    CategoryJudith
    Read More
  20. Latin Vulgata, Judith, Chapter 06

    CategoryJudith
    Read More
  21. Latin Vulgata, Judith, Chapter 07

    CategoryJudith
    Read More
  22. Latin Vulgata, Judith, Chapter 08

    CategoryJudith
    Read More
  23. Latin Vulgata, Judith, Chapter 09

    CategoryJudith
    Read More
  24. Latin Vulgata, Judith, Chapter 10

    CategoryJudith
    Read More
  25. Latin Vulgata, Judith, Chapter 11

    CategoryJudith
    Read More
  26. Latin Vulgata, Judith, Chapter 12

    CategoryJudith
    Read More
  27. Latin Vulgata, Judith, Chapter 13

    CategoryJudith
    Read More
  28. Latin Vulgata, Judith, Chapter 14

    CategoryJudith
    Read More
  29. Latin Vulgata, Judith, Chapter 15

    CategoryJudith
    Read More
  30. Latin Vulgata, Judith, Chapter 16

    CategoryJudith
    Read More
  31. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01

    CategoryWisdom
    Read More
  32. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02

    CategoryWisdom
    Read More
  33. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03

    CategoryWisdom
    Read More
  34. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04

    CategoryWisdom
    Read More
  35. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05

    CategoryWisdom
    Read More
  36. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06

    CategoryWisdom
    Read More
  37. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07

    CategoryWisdom
    Read More
  38. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08

    CategoryWisdom
    Read More
  39. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09

    CategoryWisdom
    Read More
  40. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10

    CategoryWisdom
    Read More
  41. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11

    CategoryWisdom
    Read More
  42. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12

    CategoryWisdom
    Read More
  43. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13

    CategoryWisdom
    Read More
  44. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14

    CategoryWisdom
    Read More
  45. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15

    CategoryWisdom
    Read More
  46. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16

    CategoryWisdom
    Read More
  47. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17

    CategoryWisdom
    Read More
  48. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18

    CategoryWisdom
    Read More
  49. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19

    CategoryWisdom
    Read More
  50. Latin Vulgata, Sirach, Chapter 01

    CategorySirach
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 Next
/ 3

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소