Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

2Ma 14:1 sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna

2Ma 14:2 et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam

2Ma 14:3 Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare

2Ma 14:4 venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super haec et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit

2Ma 14:5 tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur

2Ma 14:6 respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest Iudas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum

2Ma 14:7 nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni

2Ma 14:8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur

2Ma 14:9 sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice

2Ma 14:10 nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis

2Ma 14:11 talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium

2Ma 14:12 qui statim Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit Iudaeam

2Ma 14:13 datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem

2Ma 14:14 tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes

2Ma 14:15 audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in aeternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit

2Ma 14:16 imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau

2Ma 14:17 Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum

2Ma 14:18 Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat

2Ma 14:19 quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent

2Ma 14:20 et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere

2Ma 14:21 itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellae prolatae sunt et positae

2Ma 14:22 praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt

2Ma 14:23 morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit

2Ma 14:24 habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus

2Ma 14:25 rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant

2Ma 14:26 Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse

2Ma 14:27 itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam

2Ma 14:28 quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro

2Ma 14:29 sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua praeceptum perficeret

2Ma 14:30 at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore

2Ma 14:31 quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum

2Ma 14:32 quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur extendens manum ad templum

2Ma 14:33 iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo

2Ma 14:34 et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes

2Ma 14:35 tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis

2Ma 14:36 et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est

2Ma 14:37 Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur

2Ma 14:38 hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia

2Ma 14:39 volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent

2Ma 14:40 putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis inlaturum

2Ma 14:41 turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit

2Ma 14:42 eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi

2Ma 14:43 sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbae intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum praecipitavit semet ipsum viriliter in turbas

2Ma 14:44 quibus velociter locum dantibus casui eius venit per mediam cervicem

2Ma 14:45 et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit

2Ma 14:46 et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet atque ita vita defunctus est


List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소