Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

2Ma 12:1 his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudaei autem agriculturae operam dabant

2Ma 12:2 sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete

2Ma 12:3 Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus

2Ma 12:4 secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos

2Ma 12:5 quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit praecepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto iudice Deo

2Ma 12:6 venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit

2Ma 12:7 et cum haec ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Ioppitas eradicaturus

2Ma 12:8 sed cum cognovisset et eos qui erant Iamniae velle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis

2Ma 12:9 Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta

2Ma 12:10 inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti

2Ma 12:11 cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos

2Ma 12:12 Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua

2Ma 12:13 adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin

2Ma 12:14 hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non est

2Ma 12:15 Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu praecipitavit Hiericho inruit ferociter muris

2Ma 12:16 et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles caedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur

2Ma 12:17 inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudaeos

2Ma 12:18 et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo praesidio

2Ma 12:19 Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia viros

2Ma 12:20 at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos

2Ma 12:21 cognito autem Iudae adventu Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum adparatum in praesidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias

2Ma 12:22 cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus incussus est ex praesentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur

2Ma 12:23 Iudas autem vehementer instabat puniens profanos et prostravit ex eis triginta milia virorum

2Ma 12:24 ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eveniret

2Ma 12:25 et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem

2Ma 12:26 Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus

2Ma 12:27 post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus

2Ma 12:28 sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque milia prostraverunt

2Ma 12:29 inde ad civitatem Scytarum abierunt quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat

2Ma 12:30 contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Iudaeis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint

2Ma 12:31 gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante

2Ma 12:32 et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumeae

2Ma 12:33 exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis

2Ma 12:34 quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum

2Ma 12:35 Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa

2Ma 12:36 at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli fieri

2Ma 12:37 incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiae militibus incussit

2Ma 12:38 Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt

2Ma 12:39 et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis

2Ma 12:40 invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudaeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse

2Ma 12:41 omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta

2Ma 12:42 atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quae facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt

2Ma 12:43 et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans

2Ma 12:44 nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis

2Ma 12:45 et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam

2Ma 12:46 sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur


List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소