Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

2Ma 11:1 sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his quae acciderant

2Ma 11:2 congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum

2Ma 11:3 templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium

2Ma 11:4 nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat

2Ma 11:5 ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud praesidium expugnabat

2Ma 11:6 ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel

2Ma 11:7 et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis

2Ma 11:8 cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans

2Ma 11:9 tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare

2Ma 11:10 ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum

2Ma 11:11 leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos

2Ma 11:12 universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit

2Ma 11:13 et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad eos

2Ma 11:14 promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et regem conpulsurum amicum fieri

2Ma 11:15 annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit

2Ma 11:16 nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudaeorum salutem

2Ma 11:17 Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur implerem

2Ma 11:18 quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit

2Ma 11:19 si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo

2Ma 11:20 de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum

2Ma 11:21 bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta

2Ma 11:22 regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae fratri salutem

2Ma 11:23 patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam

2Ma 11:24 audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua

2Ma 11:25 volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem

2Ma 11:26 bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant

2Ma 11:27 ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem

2Ma 11:28 si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus

2Ma 11:29 adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos

2Ma 11:30 his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis

2Ma 11:31 ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt

2Ma 11:32 misi autem et Menelaum qui vos adloquatur

2Ma 11:33 valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima

2Ma 11:34 miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem

2Ma 11:35 de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus

2Ma 11:36 de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus

2Ma 11:37 ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis

2Ma 11:38 bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici


List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소