Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

2Ma 10:1 Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit

2Ma 10:2 aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est

2Ma 10:3 et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt

2Ma 10:4 quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur

2Ma 10:5 qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu

2Ma 10:6 et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant

2Ma 10:7 propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum

2Ma 10:8 et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos

2Ma 10:9 et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit

2Ma 10:10 nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt

2Ma 10:11 hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem

2Ma 10:12 nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis

2Ma 10:13 sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit

2Ma 10:14 Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat

2Ma 10:15 Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant

2Ma 10:16 hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum

2Ma 10:17 multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt

2Ma 10:18 quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes

2Ma 10:19 Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est

2Ma 10:20 hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere

2Ma 10:21 cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis

2Ma 10:22 hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit

2Ma 10:23 armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit

2Ma 10:24 Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudaeam capturus

2Ma 10:25 Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti

2Ma 10:26 ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit

2Ma 10:27 et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt

2Ma 10:28 primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant

2Ma 10:29 sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes

2Ma 10:30 ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant

2Ma 10:31 interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti

2Ma 10:32 Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas

2Ma 10:33 Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor

2Ma 10:34 at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant

2Ma 10:35 sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant

2Ma 10:36 sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare

2Ma 10:37 per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt

2Ma 10:38 quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit


  1. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 01

    CategoryTobit
    Read More
  2. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 02

    CategoryTobit
    Read More
  3. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 03

    CategoryTobit
    Read More
  4. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 04

    CategoryTobit
    Read More
  5. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 05

    CategoryTobit
    Read More
  6. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 06

    CategoryTobit
    Read More
  7. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 07

    CategoryTobit
    Read More
  8. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 08

    CategoryTobit
    Read More
  9. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 09

    CategoryTobit
    Read More
  10. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 10

    CategoryTobit
    Read More
  11. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 11

    CategoryTobit
    Read More
  12. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 12

    CategoryTobit
    Read More
  13. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 13

    CategoryTobit
    Read More
  14. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 14

    CategoryTobit
    Read More
  15. Latin Vulgata, Judith, Chapter 01

    CategoryJudith
    Read More
  16. Latin Vulgata, Judith, Chapter 02

    CategoryJudith
    Read More
  17. Latin Vulgata, Judith, Chapter 03

    CategoryJudith
    Read More
  18. Latin Vulgata, Judith, Chapter 04

    CategoryJudith
    Read More
  19. Latin Vulgata, Judith, Chapter 05

    CategoryJudith
    Read More
  20. Latin Vulgata, Judith, Chapter 06

    CategoryJudith
    Read More
  21. Latin Vulgata, Judith, Chapter 07

    CategoryJudith
    Read More
  22. Latin Vulgata, Judith, Chapter 08

    CategoryJudith
    Read More
  23. Latin Vulgata, Judith, Chapter 09

    CategoryJudith
    Read More
  24. Latin Vulgata, Judith, Chapter 10

    CategoryJudith
    Read More
  25. Latin Vulgata, Judith, Chapter 11

    CategoryJudith
    Read More
  26. Latin Vulgata, Judith, Chapter 12

    CategoryJudith
    Read More
  27. Latin Vulgata, Judith, Chapter 13

    CategoryJudith
    Read More
  28. Latin Vulgata, Judith, Chapter 14

    CategoryJudith
    Read More
  29. Latin Vulgata, Judith, Chapter 15

    CategoryJudith
    Read More
  30. Latin Vulgata, Judith, Chapter 16

    CategoryJudith
    Read More
  31. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01

    CategoryWisdom
    Read More
  32. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02

    CategoryWisdom
    Read More
  33. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03

    CategoryWisdom
    Read More
  34. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04

    CategoryWisdom
    Read More
  35. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05

    CategoryWisdom
    Read More
  36. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06

    CategoryWisdom
    Read More
  37. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07

    CategoryWisdom
    Read More
  38. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08

    CategoryWisdom
    Read More
  39. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09

    CategoryWisdom
    Read More
  40. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10

    CategoryWisdom
    Read More
  41. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11

    CategoryWisdom
    Read More
  42. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12

    CategoryWisdom
    Read More
  43. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13

    CategoryWisdom
    Read More
  44. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14

    CategoryWisdom
    Read More
  45. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15

    CategoryWisdom
    Read More
  46. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16

    CategoryWisdom
    Read More
  47. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17

    CategoryWisdom
    Read More
  48. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18

    CategoryWisdom
    Read More
  49. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19

    CategoryWisdom
    Read More
  50. Latin Vulgata, Sirach, Chapter 01

    CategorySirach
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 Next
/ 3

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소