Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

2Ma 3:1 igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et animos odio habentes mala

2Ma 3:2 fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent

2Ma 3:3 ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes

2Ma 3:4 Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri

2Ma 3:5 sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharseae filium qui illo tempore erat dux Coelesyriae et Foenicis

2Ma 3:6 et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa

2Ma 3:7 cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quae delatae erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia eius misit cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret

2Ma 3:8 statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Coelesyriam et Foenicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus

2Ma 3:9 sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere haec ita essent

2Ma 3:10 tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et victualia viduarum ac pupillorum

2Ma 3:11 quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta

2Ma 3:12 decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse

2Ma 3:13 at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regiae deferenda

2Ma 3:14 constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio

2Ma 3:15 sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt se et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret

2Ma 3:16 iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem

2Ma 3:17 circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror corporis per quae manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur

2Ma 3:18 alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset venturus

2Ma 3:19 accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quae conclusae erant procurrebant ad Onian aliae autem ad muros quaedam vero per fenestras aspiciebant

2Ma 3:20 universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur

2Ma 3:21 erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti expectatio

2Ma 3:22 et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur

2Ma 3:23 Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens

2Ma 3:24 sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur

2Ma 3:25 apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea

2Ma 3:26 alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes

2Ma 3:27 subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum eiecerunt

2Ma 3:28 et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute

2Ma 3:29 et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus

2Ma 3:30 hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est

2Ma 3:31 tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus

2Ma 3:32 considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem

2Ma 3:33 cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit

2Ma 3:34 tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non conparuerunt

2Ma 3:35 Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem

2Ma 3:36 testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei

2Ma 3:37 cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait

2Ma 3:38 si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quaedam virtus

2Ma 3:39 nam ipse qui habet in caelis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit

2Ma 3:40 igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet


List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소