Latin Vulgata, 2 Maccabees, Chapter 02

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

2Ma 2:1 invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis

2Ma 2:2 et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum

2Ma 2:3 et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo

2Ma 2:4 erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem

2Ma 2:5 et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit

2Ma 2:6 et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire

2Ma 2:7 ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat

2Ma 2:8 et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec

2Ma 2:9 et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi

2Ma 2:10 sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum

2Ma 2:11 et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est

2Ma 2:12 similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem

2Ma 2:13 inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis

2Ma 2:14 similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos

2Ma 2:15 si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis

2Ma 2:16 acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies

2Ma 2:17 Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem

2Ma 2:18 sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum

2Ma 2:19 eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit

2Ma 2:20 de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione

2Ma 2:21 sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem

2Ma 2:22 et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent

2Ma 2:23 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis

2Ma 2:24 itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare

2Ma 2:25 considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum

2Ma 2:26 curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur

2Ma 2:27 et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus

2Ma 2:28 sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus

2Ma 2:29 veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes

2Ma 2:30 sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis

2Ma 2:31 etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori

2Ma 2:32 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est

2Ma 2:33 hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi