Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ma 15:1 et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti

1Ma 15:2 et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem

1Ma 15:3 quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas

1Ma 15:4 volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo

1Ma 15:5 nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi

1Ma 15:6 et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua

1Ma 15:7 Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant tibi

1Ma 15:9 cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra

1Ma 15:10 anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone

1Ma 15:11 et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam

1Ma 15:12 sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus

1Ma 15:13 et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum

1Ma 15:14 et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi

1Ma 15:15 venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur haec

1Ma 15:16 Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem

1Ma 15:17 legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum

1Ma 15:18 adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille

1Ma 15:19 placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos

1Ma 15:20 visum est autem nobis accipere ab eis clypeum

1Ma 15:21 si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam

1Ma 15:22 haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae et Arsaci

1Ma 15:23 et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen

1Ma 15:24 exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum

1Ma 15:25 Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet

1Ma 15:26 et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa

1Ma 15:27 et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo

1Ma 15:28 et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei

1Ma 15:29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo

1Ma 15:30 nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae

1Ma 15:31 sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos

1Ma 15:32 et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis

1Ma 15:33 et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est

1Ma 15:34 nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum

1Ma 15:35 nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum

1Ma 15:36 reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna

1Ma 15:37 Tryfon autem fugit navi in Orthosiada

1Ma 15:38 et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi

1Ma 15:39 et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem

1Ma 15:40 et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit inritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et aedificare Caedronem

1Ma 15:41 et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudaeae sicut constituit ei rex


  1. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 01

    Category1 Maccabees
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 02

    Category1 Maccabees
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 03

    Category1 Maccabees
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 04

    Category1 Maccabees
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 05

    Category1 Maccabees
    Read More
  6. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 06

    Category1 Maccabees
    Read More
  7. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 07

    Category1 Maccabees
    Read More
  8. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 08

    Category1 Maccabees
    Read More
  9. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 09

    Category1 Maccabees
    Read More
  10. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 10

    Category1 Maccabees
    Read More
  11. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 11

    Category1 Maccabees
    Read More
  12. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 12

    Category1 Maccabees
    Read More
  13. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 13

    Category1 Maccabees
    Read More
  14. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 14

    Category1 Maccabees
    Read More
  15. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 15

    Category1 Maccabees
    Read More
  16. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 16

    Category1 Maccabees
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소