Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 07

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ma 7:1 anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic

1Ma 7:2 et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum

1Ma 7:3 et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum

1Ma 7:4 et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui

1Ma 7:5 et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos

1Ma 7:6 et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra

1Ma 7:7 nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum

1Ma 7:8 et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum

1Ma 7:9 et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel

1Ma 7:10 et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo

1Ma 7:11 et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno

1Ma 7:12 et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt

1Ma 7:13 et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem

1Ma 7:14 dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos

1Ma 7:15 et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris

1Ma 7:16 et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est

1Ma 7:17 carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

1Ma 7:18 et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt

1Ma 7:19 et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit

1Ma 7:20 et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem

1Ma 7:21 et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui

1Ma 7:22 et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel

1Ma 7:23 et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes

1Ma 7:24 et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem

1Ma 7:25 vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus

1Ma 7:26 et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum

1Ma 7:27 et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis

1Ma 7:28 dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace

1Ma 7:29 et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam

1Ma 7:30 et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius

1Ma 7:31 et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama

1Ma 7:32 et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David

1Ma 7:33 et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege

1Ma 7:34 et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe

1Ma 7:35 et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna

1Ma 7:36 et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt

1Ma 7:37 tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo

1Ma 7:38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant

1Ma 7:39 et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae

1Ma 7:40 et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixit

1Ma 7:41 qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia

1Ma 7:42 sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius

1Ma 7:43 et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio

1Ma 7:44 ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt

1Ma 7:45 et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus

1Ma 7:46 et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus

1Ma 7:47 et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem

1Ma 7:48 et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna

1Ma 7:49 et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adar

1Ma 7:50 et siluit terra Iuda dies paucos