Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 05

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ma 5:1 et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde

1Ma 5:2 et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi

1Ma 5:3 et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna

1Ma 5:4 et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via

1Ma 5:5 et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant

1Ma 5:6 et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum

1Ma 5:7 et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos

1Ma 5:8 et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam

1Ma 5:9 et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem

1Ma 5:10 et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos

1Ma 5:11 et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum

1Ma 5:12 nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis

1Ma 5:13 et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros

1Ma 5:14 et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec

1Ma 5:15 dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant

1Ma 5:16 ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis

1Ma 5:17 dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin

1Ma 5:18 et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum

1Ma 5:19 et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur

1Ma 5:20 et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin

1Ma 5:21 et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam

1Ma 5:22 Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum

1Ma 5:23 et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna

1Ma 5:24 et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum

1Ma 5:25 et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide

1Ma 5:26 et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae

1Ma 5:27 sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die

1Ma 5:28 et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni

1Ma 5:29 et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem

1Ma 5:30 et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos

1Ma 5:31 et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate

1Ma 5:32 et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris

1Ma 5:33 et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione

1Ma 5:34 et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum

1Ma 5:35 et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni

1Ma 5:36 inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis

1Ma 5:37 post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem

1Ma 5:38 et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis

1Ma 5:39 et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis

1Ma 5:40 et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos

1Ma 5:41 si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum

1Ma 5:42 ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium

1Ma 5:43 et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain

1Ma 5:44 et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae

1Ma 5:45 et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae

1Ma 5:46 et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat

1Ma 5:47 et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis

1Ma 5:48 dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire

1Ma 5:49 et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco

1Ma 5:50 et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius

1Ma 5:51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos

1Ma 5:52 et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan

1Ma 5:53 et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda

1Ma 5:54 et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace

1Ma 5:55 et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis

1Ma 5:56 audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt

1Ma 5:57 et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt

1Ma 5:58 et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam

1Ma 5:59 et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam

1Ma 5:60 et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo

1Ma 5:61 quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos

1Ma 5:62 ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel

1Ma 5:63 et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum

1Ma 5:64 et convenerunt ad eos fausta adclamantes

1Ma 5:65 et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu

1Ma 5:66 et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam

1Ma 5:67 in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium

1Ma 5:68 et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda