Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ma 3:1 et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro eo

1Ma 3:2 et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia

1Ma 3:3 et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo

1Ma 3:4 similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione

1Ma 3:5 et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis

1Ma 3:6 et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius

1Ma 3:7 et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione

1Ma 3:8 et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israhel

1Ma 3:9 et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes

1Ma 3:10 et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israhel

1Ma 3:11 et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt

1Ma 3:12 et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus

1Ma 3:13 et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum

1Ma 3:14 et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis

1Ma 3:15 et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel

1Ma 3:16 et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis

1Ma 3:17 ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie

1Ma 3:18 et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis

1Ma 3:19 quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est

1Ma 3:20 ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos

1Ma 3:21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris

1Ma 3:22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos

1Ma 3:23 ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius

1Ma 3:24 et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim

1Ma 3:25 et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum

1Ma 3:26 et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes

1Ma 3:27 ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde

1Ma 3:28 et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia

1Ma 3:29 et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus

1Ma 3:30 et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant

1Ma 3:31 consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum

1Ma 3:32 et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti

1Ma 3:33 et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret

1Ma 3:34 et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et Hierusalem

1Ma 3:35 ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco

1Ma 3:36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum

1Ma 3:37 et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones

1Ma 3:38 et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis

1Ma 3:39 et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis

1Ma 3:40 et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri

1Ma 3:41 et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum

1Ma 3:42 et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quae mandavit populo facere in interitum et consummationem

1Ma 3:43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris

1Ma 3:44 et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes

1Ma 3:45 et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara

1Ma 3:46 et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel

1Ma 3:47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua

1Ma 3:48 et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum

1Ma 3:49 et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies

1Ma 3:50 et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus

1Ma 3:51 et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate

1Ma 3:52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos

1Ma 3:53 quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos

1Ma 3:54 et tubis exclamaverunt voce magna

1Ma 3:55 et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones

1Ma 3:56 et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem

1Ma 3:57 et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum

1Ma 3:58 et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra

1Ma 3:59 quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum

1Ma 3:60 sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat


  1. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 01

    Category1 Maccabees
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 02

    Category1 Maccabees
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 03

    Category1 Maccabees
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 04

    Category1 Maccabees
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 05

    Category1 Maccabees
    Read More
  6. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 06

    Category1 Maccabees
    Read More
  7. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 07

    Category1 Maccabees
    Read More
  8. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 08

    Category1 Maccabees
    Read More
  9. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 09

    Category1 Maccabees
    Read More
  10. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 10

    Category1 Maccabees
    Read More
  11. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 11

    Category1 Maccabees
    Read More
  12. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 12

    Category1 Maccabees
    Read More
  13. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 13

    Category1 Maccabees
    Read More
  14. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 14

    Category1 Maccabees
    Read More
  15. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 15

    Category1 Maccabees
    Read More
  16. Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 16

    Category1 Maccabees
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소