1Ma 2:1 in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin
1Ma 2:2 et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis
1Ma 2:3 et Simeon qui cognominabatur Thasi
1Ma 2:4 et Iudas qui vocabatur Macchabeus
1Ma 2:5 et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus
1Ma 2:6 hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem
1Ma 2:7 et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum
1Ma 2:8 sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis
1Ma 2:9 vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum
1Ma 2:10 quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius
1Ma 2:11 omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla
1Ma 2:12 et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes
1Ma 2:13 quo ergo nobis adhuc vivere
1Ma 2:14 et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde
1Ma 2:15 et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere
1Ma 2:16 et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii eius constanter steterunt
1Ma 2:17 et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus
1Ma 2:18 ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis
1Ma 2:19 et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius
1Ma 2:20 ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum
1Ma 2:21 propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei
1Ma 2:22 non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via
1Ma 2:23 et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis
1Ma 2:24 et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram
1Ma 2:25 sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit
1Ma 2:26 et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi
1Ma 2:27 et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me
1Ma 2:28 et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque habebant in civitate
1Ma 2:29 tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum
1Ma 2:30 ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala
1Ma 2:31 et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi
1Ma 2:32 et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum
1Ma 2:33 et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis
1Ma 2:34 et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum
1Ma 2:35 et concitaverunt adversus eos proelium
1Ma 2:36 et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta
1Ma 2:37 dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos
1Ma 2:38 et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum
1Ma 2:39 et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde
1Ma 2:40 et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra
1Ma 2:41 et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
1Ma 2:42 tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege
1Ma 2:43 et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum
1Ma 2:44 et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent
1Ma 2:45 et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras
1Ma 2:46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine
1Ma 2:47 et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorum
1Ma 2:48 et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori
1Ma 2:49 et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis
1Ma 2:50 nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum
1Ma 2:51 et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum
1Ma 2:52 Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam
1Ma 2:53 Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti
1Ma 2:54 Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni
1Ma 2:55 Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel
1Ma 2:56 Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem
1Ma 2:57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula
1Ma 2:58 Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum
1Ma 2:59 Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma
1Ma 2:60 Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
1Ma 2:61 et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur
1Ma 2:62 et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est
1Ma 2:63 hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet
1Ma 2:64 vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis
1Ma 2:65 et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater
1Ma 2:66 et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi
1Ma 2:67 et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri
1Ma 2:68 et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis
1Ma 2:69 et benedixit eos et adpositus est ad patres suos
1Ma 2:70 et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno
Previous
List