Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Bar 6:1 exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum

Bar 6:2 ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace

Bar 6:3 nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus

Bar 6:4 videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis

Bar 6:5 visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine

Bar 6:6 angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras

Bar 6:7 nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui

Bar 6:8 et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt

Bar 6:9 coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis

Bar 6:10 dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos

Bar 6:11 hii autem non liberantur ab erugine et tinea

Bar 6:12 opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos

Bar 6:13 sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis qui in se peccantem non interficit

Bar 6:14 habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii

Bar 6:15 ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum

Bar 6:16 constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium

Bar 6:17 et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur

Bar 6:18 lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo

Bar 6:19 corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt

Bar 6:20 nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit

Bar 6:21 supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae

Bar 6:22 unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

Bar 6:23 aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant

Bar 6:24 ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis

Bar 6:25 sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea

Bar 6:26 propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur

Bar 6:27 hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt

Bar 6:28 de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos

Bar 6:29 unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis

Bar 6:30 et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt

Bar 6:31 rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui

Bar 6:32 a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos

Bar 6:33 neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre

Bar 6:34 similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent

Bar 6:35 hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient

Bar 6:36 hominem caecum ad visum non restituent de necessitate hominem non liberabunt

Bar 6:37 viduae non miserebuntur neque orfanis benefacient

Bar 6:38 lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur

Bar 6:39 quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos

Bar 6:40 adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui

Bar 6:41 quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum

Bar 6:42 mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum

Bar 6:43 cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit

Bar 6:44 omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos

Bar 6:45 a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes

Bar 6:46 aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii

Bar 6:47 reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris

Bar 6:48 nam cum supervenerit illis proelium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis

Bar 6:49 quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt

Bar 6:50 nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis

Bar 6:51 unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est

Bar 6:52 regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt

Bar 6:53 iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae

Bar 6:54 etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur

Bar 6:55 regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt

Bar 6:56 non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt

Bar 6:57 aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt

Bar 6:58 itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii

Bar 6:59 sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt

Bar 6:60 similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat

Bar 6:61 et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis

Bar 6:62 ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt

Bar 6:63 unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus

Bar 6:64 scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

Bar 6:65 neque enim regibus maledicent neque benedicent

Bar 6:66 signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna

Bar 6:67 bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi

Bar 6:68 nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos

Bar 6:69 nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati

Bar 6:70 eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati

Bar 6:71 a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione

Bar 6:72 melior est homo iustus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis


All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소