Latin Vulgata, Baruch, Chapter 05

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Bar 5:1 exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae

Bar 5:2 circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni

Bar 5:3 Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est

Bar 5:4 nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis

Bar 5:5 exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria

Bar 5:6 exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni

Bar 5:7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei

Bar 5:8 obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei

Bar 5:9 adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso