Latin Vulgata, Baruch, Chapter 04

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Bar 4:1 hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem

Bar 4:2 convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius

Bar 4:3 ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae

Bar 4:4 beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt

Bar 4:5 animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel

Bar 4:6 venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis

Bar 4:7 exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo

Bar 4:8 obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem

Bar 4:9 vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum

Bar 4:10 vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus

Bar 4:11 nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu

Bar 4:12 nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei

Bar 4:13 iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt

Bar 4:14 veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus

Bar 4:15 adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae

Bar 4:16 qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt

Bar 4:17 ego autem quid possum adiuvare vos

Bar 4:18 qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum

Bar 4:19 ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola

Bar 4:20 exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis

Bar 4:21 animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum

Bar 4:22 ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro

Bar 4:23 emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum

Bar 4:24 sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno

Bar 4:25 filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes

Bar 4:26 delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis

Bar 4:27 animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos

Bar 4:28 sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum

Bar 4:29 qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra

Bar 4:30 animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit

Bar 4:31 nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur

Bar 4:32 civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos

Bar 4:33 sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione

Bar 4:34 et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum

Bar 4:35 ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis

Bar 4:36 circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem

Bar 4:37 ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei