Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Bar 1:1 et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia

Bar 1:2 in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni

Bar 1:3 et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii Ioachim regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad librum

Bar 1:4 et ad aures potentium filiorum regum et ad aures presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi

Bar 1:5 qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini

Bar 1:6 et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque manus

Bar 1:7 et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchiae filii Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem

Bar 1:8 cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de templo revocare in terram Iuda decima die illius sivan vasa argentea quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda

Bar 1:9 posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam et principes et vinctos et potentes et populum terrae ab Hierusalem et duxit eos in Babyloniam

Bar 1:10 et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri

Bar 1:11 et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae et pro vita Balthasar filii eius ut sint dies ipsorum sicut dies caeli super terram

Bar 1:12 et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub umbra Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum

Bar 1:13 et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem

Bar 1:14 et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini in die sollemni et in die oportuno

Bar 1:15 et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem

Bar 1:16 regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus nostris

Bar 1:17 peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus diffidentes in eum

Bar 1:18 et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit nobis

Bar 1:19 a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti usque in hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius

Bar 1:20 et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die

Bar 1:21 et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos

Bar 1:22 et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri


List of Articles
번호 분류 제목
137 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 01
136 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 02
135 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 03
134 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 04
133 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 05
132 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 06
131 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 07
130 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 08
129 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 09
128 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 10
127 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 11
126 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 12
125 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 13
124 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 14
123 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 01
122 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 02
121 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 03
120 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 04
119 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 05
118 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 06
117 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 07
116 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 08
115 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 09
114 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 10
113 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 11
112 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 12
111 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 13
110 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 14
109 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 15
108 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 16
107 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01
106 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02
105 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03
104 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04
103 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05
102 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06
101 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07
100 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08
99 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09
98 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10
97 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11
96 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12
95 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13
94 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14
93 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15
92 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16
91 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17
90 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18
89 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19
88 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 01
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 Next
/ 3

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소