Sir 50:1 Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit
Sir 50:2 templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi
Sir 50:3 in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum
Sir 50:4 qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie
Sir 50:5 qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est
Sir 50:6 quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet
Sir 50:7 et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei
Sir 50:8 quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis
Sir 50:9 quasi ignis effulgens et tus ardens in igni
Sir 50:10 quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso
Sir 50:11 quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis
Sir 50:12 in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum
Sir 50:13 in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano
Sir 50:14 sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua
Sir 50:15 oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis
Sir 50:16 porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae
Sir 50:17 et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi
Sir 50:18 tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo
Sir 50:19 tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso
Sir 50:20 et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus
Sir 50:21 et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt
Sir 50:22 tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari
Sir 50:23 et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei
Sir 50:24 et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam
Sir 50:25 det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos
Sir 50:26 credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis
Sir 50:27 duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim
Sir 50:28 qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis
Sir 50:29 doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo
Sir 50:30 beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper
Sir 50:31 si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est
Previous
List