Sir 48:1 et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat
Sir 48:2 qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini
Sir 48:3 verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae
Sir 48:4 sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi
Sir 48:5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei
Sir 48:6 qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo
Sir 48:7 qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis
Sir 48:8 qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te
Sir 48:9 qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum
Sir 48:10 qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob
Sir 48:11 beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt
Sir 48:12 nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum
Sir 48:13 Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
Sir 48:14 nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius
Sir 48:15 in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius
Sir 48:16 in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram
Sir 48:17 et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
Sir 48:18 quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata
Sir 48:19 Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum
Sir 48:20 in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua
Sir 48:21 tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres
Sir 48:22 et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
Sir 48:23 non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae
Sir 48:24 subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei
Sir 48:25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei
Sir 48:26 in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam
Sir 48:27 spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum
Sir 48:28 ostendit futura et abscondita antequam evenirent
Previous
List