Sir 47:1 post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David
Sir 47:2 et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel
Sir 47:3 cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua
Sir 47:4 numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
Sir 47:5 in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae
Sir 47:6 ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae
Sir 47:7 sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae
Sir 47:8 conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum
Sir 47:9 in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae
Sir 47:10 de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam
Sir 47:11 et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos
Sir 47:12 et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem
Sir 47:13 Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel
Sir 47:14 post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum
Sir 47:15 Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua
Sir 47:16 et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua
Sir 47:17 et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua
Sir 47:18 in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae
Sir 47:19 et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel
Sir 47:20 collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum
Sir 47:21 et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore
Sir 47:22 dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
Sir 47:23 ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum
Sir 47:24 Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
Sir 47:25 dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
Sir 47:26 et finem habuit Salomon cum patribus suis
Sir 47:27 et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
Sir 47:28 et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo
Sir 47:29 et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum
Sir 47:30 valde averterunt illos a terra sua
Sir 47:31 et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos
Previous
List