Latin Vulgata, Sirach, Chapter 47

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 46:1 fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum

Sir 46:2 maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel

Sir 46:3 quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas

Sir 46:4 quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit

Sir 46:5 aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo

Sir 46:6 invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis

Sir 46:7 impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios

Sir 46:8 ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes

Sir 46:9 et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae

Sir 46:10 et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel

Sir 46:11 et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem

Sir 46:12 ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo

Sir 46:13 et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino

Sir 46:14 ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo

Sir 46:15 et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria

Sir 46:16 dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua

Sir 46:17 in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta

Sir 46:18 et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis

Sir 46:19 et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati

Sir 46:20 et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam

Sir 46:21 et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim

Sir 46:22 et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo

Sir 46:23 et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis


Articles

1 2